Canticum Canticorum*

Caput 8: Versus 10

Ego murus.Jam loquitur communiter de tota Ecclesia ex apostolorum fundamento incepta, quia extunc fuerunt ubera in Ecclesia, usque ad novissima tempora.Ego murus.Audiens Ecclesia haec consilia, vel promissa sui Redemptoris, jam non alter alterum exspectat, sed quisque pro se respondet voce devota.Ex quo.Haec omnia non a me habere potui, sed ex quo mihi donum suae pacis, per verbum suae reconciliationis largitus est.Quasi pacem reperiens.Bene dico pacem reperiens, quia in ea pace, quam dixi, fuitpacificoChristo vinea instituta: quae olim a lege et prophetis est praenuntiata. Quae pax non unam tantum gentem Judaeorum continet, sed habet multos populos de toto mundo collectos, non aliquibus hominum meritis, sed sola pace, quam inter Deum et hominem facere venit: cujus vineae, quia Domino cura est, et quia utile est hominibus, ut ejus participes fiant, recte subditur:
(* Traductions européennes)